- PUSICIUS
- PUSICIUSMartyr insignis, qui super omnes Persarum Regis artifices erat; Hic consistens et videns Ananiam trementem, cum ad necem praepararetur, ait: Paululum o senex claude oculos, et securus esto, mox enim Christi videbis aspectum. Cumque dixisset hoc, repente comprehensus, ad regem ductus, Christianus esse manitestatur, eô quod pro dogmate fuisset locutus liberâ intentione de Martyribus. Tunc rex extraneô quôdam et crudeli modô eum mori praecepit, ita ut, perforatâ cervice, exinde linguam eius eicerent. Hôc itaque factô, quibusdam accusantibus, etiam eius filia, virgo sacra, tunc comprehensa est, et perempta Sozomen. l. 3. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.